Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 35

31.13 re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret.
31.14 hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tur tum quod semper Romanorum baud haud dubie partis fuerat,
31.15 ab Quinctio legatisque aliis fiens flens petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo quemqlue quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse,
31.16 quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.
32.1 huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit.
32.2 iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum.
32.3 qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando:
32.4 ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme