Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 35

31.4 eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia,
31.5 cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
31.6 id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant.
31.7 adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset.
31.8 illa tanturn tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse tur tum ear eam civitatem praecipue:
31.9 ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus;
31.10 ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset.
31.11 Magnetarchen summum magistratum vocant: is tur tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;
31.12 id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tur tum quoque specie liberam Demetriadem esse,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme