Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 35

12.8 numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si earn eam , quae tur tum esset, praetermisisset; et nullum exercitum Romanum in Graecia esse, nec propter Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur legiones rursus in Graeciam transmittant.
12.9 haec ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho.
12.10 et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res.
12.11 ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur. et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre:
12.12 nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum exercitu transient in Graeciam,
12.13 suadere, et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis, qui tur tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse?
12.14 adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot superessent. haec Philippo Nicander;
12.15 alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum; et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse, et ad vincendum vires eosdem praebuisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme