Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 34

35.6 perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia, quae comparerent quaeque domini cognossent;
35.7 exulibus quoque Lacedaemoniis liberos et coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset;
35.8 mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur;
35.9 in Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret;
35.10 civitatibus omnibus, quasque et ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret;
35.11 ne quod oppidum nen neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
36.1 haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur.
36.2 nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant.
36.3 fuerat autem ei magno fructui mare, omnnem omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam babenti; habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme