Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 34

34.6 auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet. ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.”
34.7 haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis,
34.8 libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato.
34.9 versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.
35.1 inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones,
35.2 in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax ex auctoritate senatus confirmaretur;
35.3 et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quae in Argivorum agro essent, praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis,
35.4 et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante edincta educta forent, dominis recte restituerentur;
35.5 naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse naver navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme