Book 34
29.8
nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.
29.9
Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem;
29.10
et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cumr cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.
29.11
is curu cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructanr instructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tur tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii,
29.12
quod in altero morte vindicaverat,
29.13
capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat,
29.14
liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mile mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.
30.1
Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat,
30.2
sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
30.3
a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si paterentur legatos ad se mitti.