Book 34
26.11
navales quoque magnae copiae conveniebant; iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodevigenti duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque allis aliis minoris formae navigiis.
26.12
ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.
26.13
multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.
26.14
princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
27.1
cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires,
27.2
non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit;
27.3
et, ne quid intestine intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat.
27.4
cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis —
27.5
Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;