Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 34

20.7 vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam,
20.8 sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas,
20.9 effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat, in urbem inducit priusque omnia cepit, quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentis in deditionem accepit.
21.1 confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
21.2 transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac popularis coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse.
21.3 consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset causa iussit;
21.4 cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tur tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
21.5 id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse cum cognatis suaque habere iussit,
21.6 Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
21.7 pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tur tum institutis locupletior in dies provincia fuit.
21.8 ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme