Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 33

49.2 et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; baud haud quieturum eum, antequam bellum toto orbe terrarum concisset;
49.3 id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent jiihil nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse:
49.4 Carthaginienses responderunt, quidquid aecum censuissent Romani, facturos esse.
49.5 Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.
49.6 ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.
49.7 Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello;
49.8 sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis senatus ad T. Quinctium reiecit.
← Previous 59 / 59

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme