Book 33
3.4
ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis qiidam quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad sign signa revocabantur.
3.5
ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie nuilite milite hostem opperiebatur.
3.6
et Quinctius p.er per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.
3.7
ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium,
3.8
qllantis quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur.
3.9
nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce † sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid expectasset, confestim Quinctius movit castra.
3.10
transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
3.11
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen,
3.12
adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea, quae tur tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant, venit.
4.1
acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.