Book 33
20.12
nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
20.13
non operae est persequi, ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea, quae propria Romani belli sunt, vix sufficiam.
21.1
eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset.
21.2
huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno.
21.3
victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regumn regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper anirnlDI animum aequavit.
21.4
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis —
21.5
quattuor superstites habuit — , mitis ac munificus amicis fait; fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.
21.6
cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminate terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.
21.7
M. Helvius ear eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse,