Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 33

18.19 Bargylias petentes fugerunt; eodem Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi earn eam urbem sine certamine potuisse.
18.20 praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.
18.21 interim animi eorum, qui Stratoniceam praesidio obtinebant, confirmati sunt. mox et Dinocrates cum iis, quae proelio superfuerant, copiis intravit muros.
18.22 nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.
19.1 Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi tur tum regni superiora Macedoniae evastare,
19.2 quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur,
19.3 tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit magna multitude multitudo hominum in proelio, maior cupidine;
19.4 praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.
19.5 ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme