Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 33

14.12 erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus * armaturae levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur, quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.
15.1 Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam — aunis amnis est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum castra locat.
15.2 ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.
15.3 haec tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum,
15.4 per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus, ut praegrederentur, locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.
15.5 parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat.
15.6 iam baud haud procul castris aberant pedites equitesque et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostis impetum fecerant, cum repens terror castris infertur.
15.7 trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentis agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
15.8 revocari tuba iubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
15.9 ceterae copiae, vix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme