Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 33

12.9 an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere.
12.10 libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas,
12.11 in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.
12.12 interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est.
12.13 non iis condicionibus condictionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.”
13.1 hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces,
13.2 quae ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio — , venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.
13.3 ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat, sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,
13.4 quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
13.5 quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?
13.6 nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem Pharsaluna Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?”
13.7 cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme