Book 32
7.7
qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.
7.8
neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. Fulviumn Fulvium et M’. Curium tribunes tribunos plebis impediebantur,
7.9
quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur:
7.10
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nee nec per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
7.11
res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri aequum esse.
7.12
in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus.
7.13
inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum lovis Iovis fuit ludorum causa.
7.14
et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, famine flamine Diali, et C. Corneio Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti.
7.15
Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.