Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 32

5.3 sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet.
5.4 itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum — ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi — exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam,
5.5 Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam ear eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
5.6 et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;
5.7 ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio.
5.8 bellum si quando umquam ante alias,
5.9 tur tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt — Stena vocant Graeci — misit.
5.10 ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum.
5.11 is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme