Book 32
30.3
postauam postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, sedition seditio extemplo orta est; postulare Boi, ut laborantibus opem universi ferrent;
30.4
Insubres negare se sua deserturos. ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super arnis amnis Mincii ripam consederunt.
30.5
infra eum locum duo milia et consul Cornelius eidem flumini castra applicuit.
30.6
inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse,
30.7
excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit, ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent.
30.8
et id quidem impetrari nequiit; in id fides data consuli est, ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuvarent Romanos.
30.9
haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt.
30.10
consul principio pugnae vovit aecem aedem Sospitae lunoni, Iunoni, si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostis est factus.