Book 32
25.7
ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit;
25.8
post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certain certam perniciem cernentes, ornnem omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.
25.9
Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.
25.10
missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urhis urbis moriturum se armatum respondit. tur tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.
25.11
et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatemn societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.
25.12
haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.
26.1
in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum.
26.2
cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat — ipse ei C. Helvium praetorem praefecit — , alterum, quem,
26.3
in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.