Book 32
16.17
signa et tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.
17.1
Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.
17.2
inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent.
17.3
hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.
17.4
consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua minimuum minimum credidisset, resistebant hostes.
17.5
nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;
17.6
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principiul principium velut novi atque integri laboris fuit.
17.7
nam Macedones, qui in pracsidio praesidio erant et multi et delecti,
17.8
gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.