Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 31

47.6 L. Furius, simul quod in Etruria nihi) nihil erat rei, quod gereret, simul Gallico triumpho imminens, quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus est, Romam inopinato cum venisset,
47.7 senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret, petit.
48.1 apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et cratia. gratia.
48.2 maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi;
48.3 id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant;
48.4 potuisse enlin enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita, ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem expectaret;
48.5 ubi coram disceptantis consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
48.6 magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere.
48.7 ex duabus colonies, coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme