Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 31

6.1 P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici. alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit.
6.2 praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam,
6.3 Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant,
6.4 tur tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset.
6.5 aegre earn eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret,
6.6 quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
7.1 consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret,
7.2 contione advocata “ignorare” inquit “mihi videmini, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli — neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur — , sed, utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostes in Italiam accipiatis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme