Book 31
43.7
nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopae parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
44.1
haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est.
44.2
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
44.3
nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cur in omnibus liberis civitatibus, tur tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur.
44.4
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
44.5
loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris elus eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco puro poni dedicarique fas esset;
44.6
sacerdotes publicos, cuotienscumque quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque.