Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 31

37.11 rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
37.12 ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.
38.1 fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret,
38.2 et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse;
38.3 nec ellim enim mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat.
38.4 nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde sulpervadentem supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exli exui castris potuerit rex;
38.5 cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
38.6 neque enim ne regis quidem prinlum primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme