Book 31
25.11
Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terrain terram rediit.
26.1
per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum (rithaeronis Cithaeronis transcendit;
26.2
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportune opportuno consedit,
26.4
ut, si ex castello ab Eleusine in praedantis suos impetus fieret, repente hostis effusos ex improvise improviso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis, qui discurrerant ad praedandum, militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
26.5
temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
26.6
diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit, ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset.
26.7
ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit.
26.8
inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,