Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 31

23.9 career carcer etiam ab Rhodiis refractus, emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat.
23.10 statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant,
23.11 redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset, ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli,
23.12 Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.
24.1 Demetriade tur tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est,
24.2 ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubins dubius opprimi Romanos posse.
24.3 a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix, qui sepelirent bello absumptos, relictis aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto baud haud disparem eventurn eventum ratus responsurum.
24.4 et respondisset, ni speculator — hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientis spatium — , contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas perveuisset. pervenisset.
24.5 idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme