Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 31

13.9 restitueret agrum populo. laeti ear eam condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.
14.1 tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit
14.2 et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis altero die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam traiecit.
14.3 ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum. neque enim ipse rex Athenas obsidebat;
14.4 eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
14.5 sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
14.6 contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant.
14.7 Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris inprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt.
14.8 facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantis, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme