Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 30

40.10 ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus
40.11 et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. patres igitur iurati —
40.12 ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret;
40.13 si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret;
40.14 consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
40.15 si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.
40.16 alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.
41.1 P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae;
41.2 P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab On. Cn. Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur.
41.3 M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme