Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 30

11.3 stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat, ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere.
11.4 igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
11.5 exercitu baud haud minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit.
11.6 et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet,
11.7 plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
11.8 ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat;
11.9 deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruiitque absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos,
11.10 dein stare ac prope stupere turbati novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme