Book 30
1.1
Cn. Servilius et C. Servilius consules — sextus decimus is annus belli Punici erat — cum de re publica belloque et
1.2
provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet;
1.3
cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius — ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur — P. Licinio succederet.
1.4
is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.
1.5
nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et ad populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus;
1.6
super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum:
1.7
M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus; ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset.
1.8
sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae:
1.9
iuris dictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus — sub Sp. Lucretio eae fuerant — Quinctilius Varus est sortitus.