Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 3

10.13 sic — ne quid aliud actum putent — victam legem esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiaut. accipiant.
10.14 si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos priore anno, ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.
11.1 at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.
11.2 quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes, et manu obtinendum erat, quod intenderes.
11.3 quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic se patres in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.
11.4 initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri baud haud sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque esset.
11.5 multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione conluuione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
11.6 caeso erat Quinctius, ferox iuvenis qua nobilitate gentis, qua corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a diis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo non lingua, non manu promptior in civitate haberetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme