Book 29
4.6
ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.
4.7
haec Carthagine parabant agitabantque. ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit.
4.8
is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis, quem certum habere, si spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum.
4.9
hortaretur, stimularet Scipionem, ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum baud haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esse contrahi certamen.
5.1
ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.
5.2
eisdem ferme diebus naves quae ab Carthagine ad Magonem missae erant, inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt.
5.3
in iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum auditis verbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurum — namque utriusque gentis ingens ibi multitude multitudo erat —