Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 29

15.2 erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim, quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare,
15.3 eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque sccii socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.
15.4 sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae, quam ira irritata est.
15.5 itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna — hae namque coloniae in ea causa erant — Romam excirent;
15.6 iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurumum plurimum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos;
15.7 si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset;
15.8 si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari, priusquam imperata fecissent;
15.9 stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data —

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme