Book 29
9.3
iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
9.4
victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine vociteratione uociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eumn eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nuda.ri nudari ac virgas expediri iubet.
9.5
dum spoliandis iis — repugnabant enim militumque fidem implorabant — tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
9.6
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt; tum ipsum ab suis interceptum
9.7
et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
9.8
his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit.
9.9
pieminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus,