Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 29

6.1 post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa adi Poenos.
6.2 spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem;
6.3 postremo Romani quoque milites contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones ir in hostium agros facere.
6.4 ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. in eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.
6.5 hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerapt,
6.6 cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remiss remissi forent, arcemn arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse.
6.7 itaque ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme