Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 28

27.10 non quod ego vulgari facinus per omnes velim — equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis — ;
27.11 sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis;
27.12 qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis.
27.13 de me ipso taceo; temere potius quam avide credideritis; is denique ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit: — patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prddebatis? prodebatis? ?
27.14 quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
27.15 in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme