Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 28

25.13 omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset;
25.14 suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocen atrocem nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
25.15 illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.
26.1 per eosdem dies, quibus haec illi consultabant,
26.2 consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
26.3 vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.
26.4 consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
26.5 tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt,
26.6 ut eos per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque vino vincirent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme