Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 28

11.4 et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur, et aedes Cereris, Salutis, Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi
11.5 et supplicationem unum diem habere.
11.6 ea ex senatus consulto facta. plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigies prodigiis terruit animos hominum igonis ignis in aede Vestae extinctus, caesaque flagro est Vestalis, cuius custodia eius noctis fuerat, iussu P. Licini pontuficis.
11.7 id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit. priusquam proficiscerentur consules ad bellum,
11.8 moniti a senatu sunt, ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse, et posse sine metu in agris habitari; minime convenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse.
11.9 sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
11.10 magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partein partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme