Book 27
38.1
deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;
38.2
nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus iuventutis erat, unde scriberent milites.
38.3
itaque colonos tiam etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certain, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad senatum deferret.
38.4
ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Menturnensis Minturnensis Sinuessanus et ab supero mari Senensis.
38.5
cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est, et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.
38.6
cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum — nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus,
38.7
ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset — , Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus;
38.8
conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa.