Book 27
27.8
interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M’. Aulius occisus, L. Arrenius captus. et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt. equitum tres
27.9
et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti.
27.10
tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt.
27.11
mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate — iam enim maior sexaginta annis erat — neque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
27.12
multos circa unam rem ambitus fecerim si, quae de Marcelli morte variant auctores, omnia exequi velim.
27.13
ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei memoriam edit: unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione fili, qui rei gestae interfuerit, tertiam, quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert.
27.14
ceterum ita fama variat, ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.
28.1
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert.