Book 27
23.5
ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque,
23.6
quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles evasit.
23.7
eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus, ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles. is dies deinde sollemnis servatus.
24.1
de Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum est, ne differret obsides ab Arretinis accipere, et, cui traderet Romam deducendos, C. Terentius Varro cur, imperio missus.
24.2
qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem castra habebat, sign signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit.
24.3
cum senatus biduum ad considerandum tempus peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussit tribunos militum praefectosque socium 4 et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.
24.4
id segniu segnius neglegentiusque factum: septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt.