Book 27
16.13
Fabius quae adferrent vera esse ratus diem, qua accessurus esset Metapontum, constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.
16.14
enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, baud haud procul Metaponto insidias ponit.
16.15
Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt; hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.
16.16
Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
17.1
aestatis eius principio, qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis partim reiissione remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
17.2
erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter ear eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punieo Punico imperio, traxit eum.
17.3
eadem causa Indibili Mandonioque fuit, baud haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
17.4
Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit.