Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 27

15.3 et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes venissent.
15.4 Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum.
15.5 inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves, quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque.
15.6 non eas solum quae remis agerentur, ut alii machine machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus vulnerarent moenium propugnatores.
15.7 hae naves ut ab aperto mari urbem adgrederentur, instructae parataeque sunt. et erat liberum mare classe Punica, cun cum Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram tramissa.
15.8 in Bruttiis interim Cauloneae Cauloniae oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
15.9 Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme