Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 27

14.10 tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere, quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit, quam insidentis magistri imperio regitur.
14.11 in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
14.12 tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus, quam in castra paventes conpulsi sunt.
14.13 nam super alia, quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta: caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.
14.14 nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;
14.15 vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit; cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.
15.1 speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere. isdem ferme diebus
15.2 et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volcientes Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus habebant, dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme