Book 27
12.3
ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore.
12.4
regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;
12.5
additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
12.6
hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloneam Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide executi exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
12.7
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
12.8
sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.
12.9
Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id, quod vitabat, certamen.