Book 26
48.4
militum deinde virtutem conlaudavit, quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset, quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
48.5
itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse, qui primus murum ascendisset; profiteretur, qui se dignum eo duceret dono.
48.6
duo professi sunt, Q. Tiberilius Trebellius centurio legionis quartae et Sex. Digitius sociju socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebanit contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum.
48.7
sociis C. Laelius praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat.
48.8
ea contentio cumr cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset,
48.9
C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit.
48.10
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit
48.11
eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis.