Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 26

46.8 inde cum duobus itineribus fugientis videret hostis, alios ad tumulum ia in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad tumulum expugnandur expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit.
46.9 et tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit.
46.10 quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato caedibus finis factus; ad praedam victores versi, quae ingens omnis generis fuit.
47.1 liberorum capitum virile secus ad decem milia capta. inde, qui cives Novae Carthaginis erant, dimisit, urbemque et sua omnia, quae reliqua eis bellunm bellum fecerat, restituit.
47.2 opifices ad duo milia hominum erant: eos publicos fore populi Romani edixit cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria belli enixe operam navassent.
47.3 ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem.
47.4 extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum, perinde ac si sociorum liberi essent, cura habita.
47.5 captus et apparatus ingens belli: catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme