Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 26

42.8 huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septemtrionem septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
42.9 continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus,
42.10 seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
43.1 cetera, quae munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit; circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium, at vigilias nocturnes nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari,
43.2 regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et ppei spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:
43.3 “ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolunienti emolumenti rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam.
43.4 hic sunt obsides oxnnium omnium nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus sunt, in dicionem tradent;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme