Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 26

39.13 prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in arto stipatae erant naves, ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
39.14 insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quae primae agminum concurrerant inter se.
39.15 in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat, quae Tarentum Hannibali prodiderat.
39.16 hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit, atque ille praeceps cum armis procidit ante proram.
39.17 victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit.
39.18 ita in medio circumventa lfomana Romana navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre; fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terrain terram remis abreptae Iox mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque.
39.19 ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere, aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.
39.20 nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme