Book 26
29.1
his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit.
29.2
quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos expectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
29.3
circumibant enim senatorum domos cum veste sordida adfirmantes se non modo suam quosque patriam sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset.
29.4
nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Roaiam Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturuml facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico.
29.5
hae Siclorum Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum partim invidia Marcelli excitabat, in senatun senatum etiam pervenerunt.
29.6
postulatum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere:
29.7
nunc, ne quis timore frenari eos dicere possit, quo minus de eo libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse.