Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 26

2.12 nee nec hercule mirum esse cessisse milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret;
2.13 magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus:
2.14 Cn. Fulviuln Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ey ex acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum:
2.15 Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi iuventamn iuuentam egerit,
2.16 senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium ignominiosam pati militianm militiam; adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.
3.1 reus ab se culpan culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse,.
3.2 cum effuse omnes fugerent se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores.
3.3 qui autem solum se restantem prodesse rei, publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme